Charter Document - 05170019

Charter Document - 05170019


Charter Number: 05170019
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Innoc[entio] pape Li[n]col[niensis] et Elie[n]s[is] episcopi et abbas sancti Eadmundi Litteras vestre sanctitatis accepimus in hunc modum Innoc[en]tius episcopus [] Partibus igitur in nostra presentia constitutis proposuit archiepiscopus ius sibi esse invitis monachis edificare capellam et in ea clericos prebendarios instituere Monachi econtra obiecerunt exceptionem spoliationis dicentes quod ante litis ingressum omnium ablatorum eis erat de iure communi restitutio facienda Verum ex parte archiepiscopi dicebatur omnia illa capitula que loqu[u]ntur de restitutione spoliatorum in causis dumtaxat criminalibus locum habere cum hinc duplex sit odium accusantis scilicet et spoliantis et inde duplex favor accusati scilicet et spoliati quod ad civiles questiones non pertinent Pars vero monachorum allegationem istam arguebat dicens quia cum questio criminis proponatur licet sit mota posterius et questio spoliationis preiudicet criminali merito questio spoliationis debet ceteris anteponi Procedebat et aliter archiepiscopus ex illis verbis rescripti scilicet restitutione prius facta monachis eorum que ob hanc causam fuere subtracta asserens aliorum ablatorum pretextu non debere principale negotium retardari ex quo voluntatis vestre manifesta sumi poterat coniectura Per illa siquidem verba modus videtur adiectus et quasi taxationis vicem obtinent Si enim voluntatis vestre fuisset omnia prius ablata restitui non erat difficile aut clausulam illam omittere aut expressim mandare de omnibus Allegebat preterea de consensu monachorum quia si eo tempore quo littere dabantur comuniter contradicere noluerunt nulla eis superest ulterius contradicendi licentia Si vero tunc reclamaverunt neque clementie vestre verbum illud placuit immutare videtur quia ex certa sententia de aliis volueritis prohibere Ideoque dicebat dictus archiepiscopus non licere nobis mandati vestri fines excedere cum debeant diligenter a quolibet mandatorio custodiri His allegationibus monachi respondent dicentes per illa verba nichil esse in communi detractum Nam etsi competat iudici delegato prefixam sibi formam servare nichilominus tamen debet omnes rationabiles exceptiones admittere nisi in litteris commissionis contrarium exprimatur quod hic factum non est nec debet rescriptum principis ad cuiusquam iniuriam retorqueri nisi hoc princeps expresserit Ideo autem verba illa dicebant fuisse apposita vel quia credebatis occasione capelle monachos spoliatos vel ut fieret de hiis mentio in quibus gravius deliquerat spoliator Ideoque presertim subaudiendum est Dicebant etiam non posse eis imputari consensum ex eo quod non contradixerunt non enim contradicere debuerunt cum verba illa nullum eis preiudicium generarent immo et si nocerent non tamen poterant vestram celsitudinem prohibere ne formam poneretis in litteris secundum arbitrium vestre voluntatis Non enim consentire videtur qui vetare non potest et velle non creditur qui obsequitur imperio patris vel domini Item Si fuerint in iure periti monachi qui litteras receperunt non videntur consensisse quia sciebant ius suum ubique durare si iuris ignari quod et eis nichil tam contrarium est concensui quam error qui detegit imperitiam Hiis et aliis multis hinc inde propositis mandati vestri formam sequentes diximus nos velle super hiis probationes admittere que dicebantur ob hanc causam fuisse subtracta omittentes ad presens verborum illorum interpretationem sine partium preiudicio Productis autem testibus ex utraque parte facta preterea disputatione et conclusione interlocuti fuimus non videri nobis plene probatum quod aliqua subtracta fuerint occasione capelle verum quia vestre mansuetudinis est beneficii vestri modum estimare et per interpretationem vestram verborum obscuritatem planius aperire causam ipsam sicut instructa est ad celsitudinem vestram referimus cupientes tam super questione iuris de restitutione spoliatorum quam super interpretationem verborum vestrorum a sanctitate vestra plenius edoceri