Charter Document - 05170010

Charter Document - 05170010


Charter Number: 05170010
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Approval
Date: 1200 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Eustachi[us] Dei gratia Eliens[is] episcopus salutem Ad noticiam vestram volumus pervenire nos ita disposuisse super hospitali sancti Ioh[ann]is ewangeliste de Cantebr scilicet quod quicumque fuerit magister ordinatus in predicto hospitali sacramento prestito coram episcopo Elien[si] vel eius officiali firmiter promittet quod nullum parochianum ecclesie omnium sanctorum sanctimonialium de Grenecroft recipiet ad ecclesiastica sacramenta vel ad oblaciones aliquas in dampnum et preiudicium predicte ecclesie omnium sanctorum Et quod prefatam ecclesiam omnium sanctorum illesam et indempnem conservabit quantum ad prefatum hospitale pertinet Convenerunt autem in presencia nostra inter partes hoc modo scilicet quod L[etitia] priorissa et conventus sancte Radegundis de Grenecroft concesserunt prenominato hospitali et fratribus ibidem Deo servientibus liberam et puram cantariam in predicto hospitali in perpetuum liberam eciam sepulturam ubi voluerint et elegerint Et in recompensacione dampni quod posset evenire ecclesie omnium sanctorum de communi terra in qua sita est domus hospitalis predictum Herveus filius Eustac[ii] dedit prenominatis monialibus redditum duodecim denariorum similiter Rob[ertus] Saman redditum duodecim denariorum similiter Mauric[ius] filius Alberic[i] redditum duodecim denariorum in Cantebr sicut in cartis eorum continetur Nos autem predictas concessiones et donaciones factas super predictis cantaria et sepultura et prenominatis redditibus trium solidorum gratas et ratas habentes illas presenti scripto et sigilli nostri apposicione duximus coroborandas Hiis testibus domino Ric[ardo] Elien[si] archidiacono H[ugone] priore Elien[si] W[illemo] priore de B[er]newell H[ugone] de Bodekesha[m] officiali Elien[si] magistro Ioh[ann]e Grim magistro Rob[erto] de Eborac[o] magistro Ric[ardo] de Runhal Simon[e] de Insula Petro Picot Bald[wino] Bla[n]cg[er]n Walt[er]o filio Galfrid[i] Fulc[one] Croch ema Warin[o] filio Anketin Will[elmo] filio Edward[i] Andr[ea] de Winepol et multis aliis