Charter Document - 05170009

Charter Document - 05170009


Charter Number: 05170009
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1214
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Innoc[entio] Dei gratia summo pontifici E[ustachius] Eliens[is] ecclesie minister humilis salutem In conspectu beatitudinis vestre sicut audeo supplices preces et attentas effundo quatenus ob reverentiam gloriosi et incliti regis et martyris electionem de pastore monasterii eiusdem factam que sicut publice dicitur et certissime creditur canonice et de persona ydonea facta est vestre discretionis eximia prudentia diligenter intendere dignum ducat ne emulatorem et libertatis ecclesiastice iugulatorum astutia apud sedem iustitie in qua Domino nostro Ihesu Cristo cuius locum tenetis in terris disponente sedetis valeat quod sincerum est in cassari et quod ad conservandam electionum libertatem provido et salubri consilio provisum est cuiuscunque commercio et suggestione composita immutari Valeat []