Charter Document - 05170002

Charter Document - 05170002


Charter Number: 05170002
Cartulary Title: Ely 1198-1256 Volume 42
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1214
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s):

Charter:

E[ustachius] Dei gratia episcopus Elien[sis] omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in eo qui est omnium salus Notum esse volumus universis quod cum venerabilis pater N[icolaus] Tuscul episcopus apostolice sedis legatus confirmata electione W[alteri] de Gray Wigornen[sis] electi ecclesiam de Brumeleg quam idem electus tenuerat auctoritate legationis sue contulisset Leonardo subdiacono domini pape filio magistri Iohannis Castellomate medici eiusdem domini pape et Riccardum de Meleburn clericum qui se mandato eiusdem domini legati opposuit sicut qui dicebat se in eadem ecclesia ius habere propter rebellionem et contumaciam ipsius fecisset excommunicationis vinculo innodari tandem idem Riccardus ad cor rediens iuravit stare mandatis ecclesie et sic fuit ab eodem domino legato secundum formam ecclesie absolutus Post cuius absolutionem dictus dominus legatus controversiam que erat inter eundem Ryccardum et magistrum Petrum de Salerno qui loco et nomine predicti Leonardi de ipsa ecclesia contendebat [com]mis[sit nob]is iudicio vel concordia terminandum In presentia itaque nostra qui eiusdem legati auctoritate fungimur in hac parte eisdem magistro Petro et Ryccardo constitutis predictus Riccardus nolens de iure contendere spontanea voluntate resignavit in manus nostras omne ius quod habebat vel videbatur habere in ecclesia memorata super possessione sive proprietate ratione personatus seu vicarie vel a[licui]us iuris Corporali etiam sacramento firmavit quod si aliquando inde carte alique apparerent non utetur eis contra predictum Leonardum sed essent irrite et inanes Sicque predictus Leonardus persona eiusdem e[cclesie] per dominum legatum canonice institutus plenam et liberam atque pacificam possessionem eiusdem [ecclesie] cum omnibus pertinentiis suis tenens remansit ab impetitione predicti Ryccardi penitus absolutus Presentibus magistris Gra[tiano] Ioh[ann]e et Riccardo basilice principis apostolorum canonico et Iohanne de Cadomo scriptore domini pape clericis predicti domini legati In cuius rei testimonium presens scriptum fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum apud Saloposbr viii id Iunii pontificatus domini Innoce[n]tii pape iii anno septimo decimo