Charter Document - 05160077

Charter Document - 05160077


Charter Number: 05160077
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Anno Incarnationis Dominice millesimo centesimo septuagesimo quinto Haimo Bisordus et Malahina uxor eius pro animabus suis et antecessorum suorum dederunt Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis croatam suam de Repan et pratum Letaudi et pratum maioris de Montalia sicut ipse et fratres eius pro veritate sua disterminarunt illud concesserunt quoque illis croatam reversate sicut calumniabantur eam a quercu Girardi usque ad pirum de Morteux et terram Sancti Stephani sicut ostendere potuerunt demonstratam et designatam sibi a ministris concesserunt quoque eis terram Petri Regine et pratum fratris Roberti Mainardi de Muressaudo huius rei testes sunt hi Villermus Bisordus monachus Sancti Petri Cabilonensis Moyses Stephanus Robertus Rainaudus monachi Sancte Marie Maceriarum Hugo de Rispen Haimericus et Stephanus de Albiniaco conversi Artaudus Milmande Hugo de Chasul Villelmus Bisordus militie prepositus Bisordi magister Rainaldus Robertus Gilbertus Brunellus Hugo Bernardus frater eius Hugo Milmande et Bartholomeus et Villelmus nepotes eorum Depromptum pro originali restituto requirento domino Benedicto Perdrilion procuratore claustrali abbatie de Maizieres diocesis Cabilonensis per nos notarios regis de Belna commorantes die vigesima mensis julii anno Domini millesimo sexcentesimo octogesimo primo

Source (click image below to view full size)