Charter Document - 05160076

Charter Document - 05160076


Charter Number: 05160076
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1230
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Reverendo in Christo Patri Episcopo Lingonensi et venerabili decano et capitulo eiusdem ecclesie D miseratione divina Cabilonensis ecclesie minister humilis Willermus archipresbiter de Dumigne Cabilonensis diocesis salutem eternam in domino Noverit dilectio nostra quod nos originalia de quibus sumptum est presens transcriptum [vidi et de] verbo ad verbum legimus et diligenter inspeximus que sana erant et integra in nulla sui parte diminuta Manasses Dei gratia Lingonensis decanus et universum [capitulum omnibus sustituendis in] posterum Noverint presentes et posteri quam sicut a predecessorum nostrorum bone memorie scriptis et veridica relatione didicimus et [sancte] recordacionis Romanorum pontificum auctoritate et privilegiis roboratum esse cognovimus veritatis testimonio contestam Scilicet Blagneium quondam villam [in p]ago et diocesi [Augustudensi] sitam cum omnibus suis appendiciis videlicet hominibus vineis nemoribus aquis terris cultis et incultis ab omni seculari ex actione seu potesta[te vel consuetudine liberam] longa [antiquitate] et diutina possessione iuridicioni Lingonensis ecclesie mancipatam Dominus vero [noster Gauterus] Lingonensis episcopus cum tocius nostri assensu [et consider]atione capituli utili recompensatione [predictam ecclesie nostre possessionem] de Blagneio cum prenominatis appendiciis et sicut [iam diximus liberam] Deo et Guillermo abbati de Maceriis et eius successoribus imperpetuum possidend[am concessimus et domini] nostri Gauteri episcopi Lingonensis et nostre auctoritatis scripto confirm[avimus Siqua igitur ecclesiastica] secularisve persona prefatum abbatem vel eius successores super hoc inquietaverit domini pape excommunicationis sentenciam se noverit incursurum Notum sit [omnibus] tam presentibus quam futuris quod ego G[arnerius] Dei gratia Lingonensis episcopus concedo et confirmo Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis ibi Deo servientibus to[tum territorium] Blagnei cum omnibus appendiciis suis [videlicet] hominibus vineis pratis nemoribus aquis terris cultis et incultis imperpetuum possidendum sicut carta sigillo Manassei tunc decani Lingonensis postea vero facti ep[iscopi testatur] Ut autem hoc magis ratum habeatur impressione sigilli mei presentem cartam munio Huius rei testes sunt Harbertus tunc abbas Buxerie Humbertus prior Buxerie Guido abbas Maceriarum Tecelinus monachus eiusdem loci In huius rei testimonium et adpleniorem fidem nobis et omnibus qui presens transcriptum legerint et vi[] presenti pagine sigilla nostra duximus apponenda Actum anno Domini [] M ducentesimo XXX In crastino beati Gregorii pape

Source (click image below to view full size)