Charter Document - 05160075
| Charter Number: | 05160075 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1216 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Bertrandus de Saudum omnibus tam presentibus quam futuris notifico quod controversia que vertebatur inter me et monachos Maceriarum de pluribus querelis in hunc modum fuit pacificata de omnibus quod dedi et concessi predictis monachis quicquid calumpniabar in campo qui est sub vinea quam Arnulfus de Channeo canonicus Belne tunc possidebat per quem erat ascensus apud Chenevex et feci exquitare in pace de omnibus calumpniis et similiter si aliquid iuris habebam in predicta vinea quam prefatus Arnulfus de Channeo tunc possidebat Usuaria vero que calumpniabar in territoritorio de Chenevex similiter imperpetuum concessi eis et guerpivi Usuaria autem que homines Sancti Petri Cabilonensis habebant in bosco de Chenevex faciam tenere et servare sicuti in carta continetur quam monachi Maceriarum habent a monachis Sancti Petri Cabilonensis videlicet ut deferant tantum ligna ad calefaciendum se U[] quas Petrus presbiter Savignei monachis in elemosina dederat similiter concessi eis Cetera vero omnia que sunt in potestate et territorio Savignei tam vineas quam terras et boscos bona fide pro posse meo manutenebo et garantibo Pasturas siquidem et usuaria in omni dictione et potestate Savignei sicuti habebant tempore Hugonis ducis Burgundie ultra Mare Mortui ita eis concessi hoc iuravi ego Bertrandus super artare sancti Casiani fideliter tenere et custodire Hoc laudaverunt et pariter iuraverunt super idem artare uxor mea de Monte Sancti Johannis et filii mei scilicet Hugo Bertrandus Villermus Hoc laudavit Petrus Gaberaux Acta sunt hec apud Savigneum anno ab Incarnatione Domini M ducentesimo XV kl marcii et sigillo meo et sigillo beate Marie Belnensis ecclesie confirmata Huius rei testes sunt Nicholaus abbas Buxerie Humbertus de Channeo monachus Guido abbas Maceriarum Tecelinus monachus Raymondus de Corbigne Guido Liseschax Arnulfus de Channeo canonici Belne Guido de Channeo canonicus Vergei Robertus presbiter Odo decanus mile[s Gui]do de Nu[] miles Landricus Grieta Petrus Gaberax Odo prepositus Bucei Petrus de Boex Laurencius de Buex Johannes Berrum
