Charter Document - 05160074

Charter Document - 05160074


Charter Number: 05160074
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo Buciuns dedi et concessi monachis de Maceriis quidquid habebam in territorio de Canabis et quidquid habebam in territorio de Virey et quod ibi alius tenebat de me quartam videlicet partem sicut tendit cunba que est inter Pernant et Virey versus Eschevrona sub censu X solidorum quos mihi vel nuntio []neo reddere debent octo dies ante festivitatem sancti Johannis Baptite vel octo post et ego sine occasione recipere Hunc autem censum dedi et concessi eis post obitum meum pro anima mea Ea propter predicti monachi fecerunt me et uxorem et filios meos participes in missis in orationibus et omnibus beneficiis suis spiritalibus et de temporali beneficio dederunt mihi C solidos et equum unum et duas vaccas uxori mee et XXX agnos et duobus ministeralibus meis X solidos Hoc donum laudavit uxor mea Dameruns et filii mei Hugo Girardus et filia mea Quod factum ut ratum sit et firmum in perpetuum sicut ipsi monachi voluerunt et petierunt premunivi cartam istam sigllo fratris mei Petri decani de Vergi et sigillo domini G de Reun et de sigillo domini G de Vergi per quorum manum hec facta sunt et ipsi testes sunt Testes sunt etiam Johannes prior Cistercii Bernardus prior de Maceriis Bernardus supprior Libaudus Galerannus Cono Odo Robertus cellerarius Willermus Stephanus monachi Odo et Angelerius conversi Christiaanus capellanus de Vergi Henricus de Milpont Libaudus Rebristes Libaudus de Sancto Marcello Guiardus de Gislenz et Hugo Botavilain et Lanbertus de Pernant Duo Liplans Duo Chabois Jofredus de Valle

Source (click image below to view full size)