Charter Document - 05160073
Charter Number: | 05160073 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod filii Lanberti de Pernant Hugo Petrus et Henricus guerpiverunt et dederunt in helemosinam monachis de Maceriis usuriam quam calupniabantur in boscho de Vire quod pertinet ad tenementum Hugonis Bociun et ipsi monachi fecerunt eos beneficiorum suorum spiritualium participes Hoc idem fecerunt duo filii Hamonis de Pernant Michael et Rainerius et fidem suam dederunt isti quinque in manu Hesmere maioris de Pernant quod hoc fideliter tenerent audientibus et videntibus hominibus de Pernant qui huius rei testes sunt Hunbelinus et Constantius filius eius Henricus et Atzo frater eius Rainaudus frater Hesmere et Laurentius de Bohes Pro bono autem pacis et concordie dederunt monachi predictis V calupniatoribus XXX solidos Ut res ista firma sit carta ista sigillata est sigillo capltuli de Belna anno ab Incarnatione Domini MCC