Charter Document - 05160070

Charter Document - 05160070


Charter Number: 05160070
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Stephanus comes Burgundie omnibus tam presentibus quam futuris notifico quod ego pro remedio anime mee et patris mei et heredum et antecessorum meorum dedi libere et concessi perpetuo Deo et Sancte Marie de Maceriis et fratribus ibidem Deo servientibus omne illud ius trium solidorum quod ex consuetudine Ledonis habebam in monteiis eorum Dedi insuper et fideliter promisi garantire et manutenere illas supradictas monteias contra omnes calumpnias immunes tam ab omni questione burgensium quam ab omni exactione prepositorum et omnium aliorum hominum Volo autem et precipio et attentissime rogo quod si ego quod absit vel aliquis heredum meorum in posterum a pacto huius elemosine resilire voluerit terra nostra tamdiu excommunicationi subiaceat donec supradictis fratribus de iniuriis et dampnis satiffactum fuerit competenter Pro hac quoque elemosina excommuni consensu tocius capituli processit quod altare mihi et heredibus meis concessum est in quo singulis diebus missa pro defunctis celebrabitur Acta vero sunt hec apud Sanctum Laurentium per manum Tecelini monachi et tunc cellerarii Maceriarum anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo nono Que ut firmius teneantur sigilli mei munimine roboravi Huius rei testes sunt Odo notarius meus Tecelinus monachus et tunc cellerarius Maceriarum Petrus tunc marescallus meus Johannes forestarius

Source (click image below to view full size)