Charter Document - 05160069
| Charter Number: | 05160069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1198 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Hysmerus de Aubigneo laudante et concedente Hugone fratre suo laudavit et concessit in perpetuum monachis de Maceriis libere Girardum Maville de Auceo et tenementum eiusdem Girardi Pro quo tenemento isdem Girardus singulis annis reddebat predictis monachis unum modium et dimidium vini et XII denarios Quod totum erat de chasamento prefati Hymeri et debet Hysmerus iure garantire Aucta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCLXXXXVIII apud Bernam X kalendis martii in domo de Maceriis et ad peticionem iam sepe dicti Hysmeri sigillo capituli Sancte Marie Bernensis ecclesie sigillata Pro hoc autem habuit ipse Hysmerus XXX solidos Huius rei testes sunt Guido abbas Maceriarum Nicolaus Christianus Tecelinus Bernardus monachi Petrus Stephanus conversi Robertus de Sancto Martino presbiter Leobaudus Robertus Fromundus Thomas Humbertus clerici Gauterus de Corbertaul Petrus de Milpont Seguinus de Corbertal Hugo de Malimont Gauterus de Orchis milites Henricus Amerosus Odo Bertolay Huo Daspres Philippus Martinus Viviandus Bonez
