Charter Document - 05160067
Charter Number: | 05160067 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1197 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Garnerius Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris Quod cum discordia verteretur inter abbatem de Maceriis et fratres de Luvigniaco pro IIII sextariis olei quos Manasses predecessor meus dedit fratribus Luvignei in elemosinam quod oleum fratres de Maceriis tenentur reddere eisdem fratribus annuatim ad Divionem et ad mensuram Divionis in domo Cisterciensium infra octavas Purificationis pro possessione de Blagneio quam tenent ab ecclesia Lingonensi sicut in carta ab predicto Manasserio fratribus Luvignensibus facta continetur abbate de Maceriis nolente ita reddere prior Luvignei Cistercium venit presente communi capitulo conquerens de iam dicto abbate Tunc in presentia mea dati sunt eis iudices quatuor Bruno de Monte Petroso Herbertus de Buxeria Benignus de Albaripa Arnaudus de Longovado abbates Qui visa dicta carta per diffinitivam sentenciam IIII dictos sextarios ad Divionem reddendos esse iudicaverunt abbate de Maceriis reddere sicut dictum est in presentia mea et eorum promittente Quod factum ut pax perpetua sequeretur scribere feci et scriptum sigillis quatuor predictorum abbatum confirmare Et adhuc ut firmius maneat presente scripto sigillo meo confirmato reconfirmo Actum anno Incarnationis Domini MC nonagesimo VII