Charter Document - 05160066

Charter Document - 05160066


Charter Number: 05160066
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido dominus Virduni omnibus tam presentibus quam futuris notifico et impressione sigilli mei testificor quod Guido Neauz laudavit et concessit Deo et Sancte Marie de Maceriis pro remedio anime sue et suorum totam elemosinam et in hominibus et in plano et posco et in vineis et in pratis et Galterum Pellevilaim quam Hugo Neauz frater suus fecerat monachis Maceriarum Preterea dedit et concessit prefatis monachis Maceriarum [] modios vini apud Volenay quos dominus Leobaudus de Corbertaul habet in vadio pro IIII lib[ris] cationibus quod dominus Gervasius presbiter de Sancto Gervasio et Rodulfus frater ei[us]derdam territorium quod predictus Gervasius et Rodulfus frater eius tenent et [] mansum Martini Gaet quod debet singulis annis in festum sancti Martini IIII solidos et duos bichet[os] avene et duos panes et duas gallinas et duo sextaria vini Hoc donum laudavit dominus Stephanus de Francex et debet garantire et manutenere et adiuvare Acta vero sunt hec anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo septimo Testes huius rei sunt Nicholaus cellerarius Maceriarum Aymo de Milmanda monacus Maceriarum Johannes de Syez presbiter Rodulfus de Villenovey presbiter Filibertus presbiter Guido filius domini Guidonis Teobaudus de Varuse Bernardus de Gorsens Guido Barlan Galterus Bramancius Galnerus prepositus Virduni

Source (click image below to view full size)