Charter Document - 05160064

Charter Document - 05160064


Charter Number: 05160064
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego R Dei gratia Cabilonensis episcopus omnibus cartam istam legentibus et audientibus salutem Quod vidimus et audivimus hoc testificamur Notificamus igitur et impressione sigilli nostri testificamur quod Girardus de Mortuis dedit et concessit Deo et Sancte Marie de Maseriis et monachis Deo ibi servientibus in elemosina pro anima sua et antecessorum suorum totum territorium quod interiacet inter Rispens et Mortuis sicut continuatur curvate de Lareverseia et descendit inter prata et campos iuxta Lesairs de Mortuis Et sicut via dividit que tendit de Mortuis ad Marsurz usque ad Lexar Bernardi Buvum Calumpniam vero de terris que non sunt predicti Girardi nec suorum hominum vel si qua adhuc suborta fuerit idem Girardus debet pacificare et congruum monachis vel hominibus calumpniatoribus mutuum dare Acta sunt hec laudante Renaudo nepote suo anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo quinto apud Maserias in infirmitorio vigilia Nativitate beate Marie Huius autem rei testes sunt Guido abbas Maseriarum Stephanus prior Bernardus subprior Bernardus Bauduinus Humbertus Humbertus Guntardus Durannus Bernardus Tecelinus Enricus monachi Maseriarum Petrus Hosmars Bertrandus de Chastaygney Hugo notarius Cabilonensis episcopi Villermus Mautalans Petrus Marchipaly et plures alii

Source (click image below to view full size)