Charter Document - 05160063
Charter Number: | 05160063 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Philippus filius Errici de Vyilleo dedit et concessit in elemosina laudante Errico patre suo Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis Deo ibi servientibus quicquid habebat in montibus de Chanebex et omnia in quibus participatur ipse et pater eius cum predictis monachis et debent garentire contra omnes Acta sunt hec apud Bernam et in capitulo Maceriarum recognita et confirmata anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo quinto et ad peticionem prefati Philippi sigillo Bernensis et capituli Sancte Marie sigillata Hoc autem donum recognovit predictus Philippus Berne in domo Hugonis Neblensis decani coram eodem Hugone decano et Arnulfo de Channe et Silvestro presbitero et Hugone filio Roberti scribe et Tecelino monaco Maceriarum et fratre Ulfaldo Huius rei testes sunt conventus Maceriarum Henricus Amorosus Odo Bertalaus Leobaudus Malemayns et plures alii