Charter Document - 05160062

Charter Document - 05160062


Charter Number: 05160062
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus cartam istam legentibus et audientibus quod ego Stephanus prior de Verge de assensu capituli nostri dedi monachis de Maceriis pro XXII denariis censualibus in mense marcio reddendis terram illam quam ecclesia Sancti Viventii de Verge habebat in territorio de Buglle sicut a nostris servientibus et ministerialibus premonstrata fuit et perquiata predictis monachis Quod ut ratum sit cartam istam sigillo Sancti Vivencii munire curavimus Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo V apud grangiam de Bulle Testes sunt hii Bernardus et Villermus monachi de Verge David maior monachorum de Verge Arnolinus Richardus conversus de Maceriis Hesmeres de Pernant Laurentius de Bohes

Source (click image below to view full size)