Charter Document - 05160061
Charter Number: | 05160061 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo dominus Corcharum et Rupis omnibus tam presentibus quam futuris notifico et impressione sigilli mei testificor et sum responsor et fidei iussor quod dominus Elisiardus de Chastelmorum dedit et concessit monachis Maceriis pro remedio anime sue et suorum omnes pasturas suas in perpetuum possidendas et in omnibus locis que ad ipsum pertinebant Hoc vero laudaverunt tres filii predicti Elisiardi videlicet Hugo Gaufridus Bernardus Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo quinto Huius autem rei testes sunt Humbertus monacus de Maceriis Robertus de Chastelmorum frater prefati Elisiardi Bernardus de Castelmorum Robertus de Chastelmorum Hugo de Marine et Bernardus frater eius Huo Dapres Hugo maior Chorcarum Tebelinus Lisechaux Lambertus Liventer