Charter Document - 05160059

Charter Document - 05160059


Charter Number: 05160059
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1194
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus Dei gratia Cabilonensis episcopus omnibus tam presentibus quam futuris notifico et impressione sigilli mei testificor quod Guillelma uxor Falconis de Serceio dedit et concessit Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis eiusdem loci pro remedio anime sue et suorum quicquid habebat in feria Cabilonensis in venta equorum et equarum et pullorum et huiusmodi Hanc vero elemosinam laudaverunt Gerardus et Gualterus Guillelmus Johannes Hugo filii sui Hugueta Auriz filie sue Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo quarto Huius rei testes sunt Andreas presbiter de Fontanex et Bertrandus capellanus eius Radulfus presbiter Dummei Villelmus prepositus de Fontanex Robertus presbiter de Chaudena Hanc autem prefatam helemosinam laudaverunt prescripti filii coram conventu Maceriarum in capitulo et coram prescriptis testibus

Source (click image below to view full size)