Charter Document - 05160058

Charter Document - 05160058


Charter Number: 05160058
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Manasses Dei gratia Lingonensis decanus et universum capitulum omnibus sustituendis in posterum Noverint presentes et posteri quam sicut a predecessorum nostrorum bone memorie scriptis et veridica relatione didicimus et sancte recordationis Romanorum pontificum actoritate et privilegiis roboratum esse cognovimus veritatis testimonio contestamur Scilicet Blagneium quondam villam in pago et diocesi Augustudensi sitam cum omnibus suis appendiciis videlicet hominibus vineis nemoribus aquis terris cultis et incultis ab omni seculari ex actione seu potestate vel consuetudine liberam longa antiquitate et diutina possessione iuridicioni Lingonensis ecclesie mancipatam Dominus noster vero Gauterus Lingonensis episcopus cum tocius nostri assensu et consideratione capituli utili recompensatione predictam ecclesie nostre possessionem de Blaigneio cum prenominatis appendiciis et sicut iam diximus liberam Deo et Guillermo abbati de Maceriis et eius successoribus in perpetuum possidendam concessimus et domini nostri Gauteri episcopi Lingonensis et nostre actoritatis scripto confirmavimus Siqua igitur ecclesiastica secularisve persona prefatum abbatem vel eius successores super hoc inquietaverit domini pape excommunicationis sentenciam se noverit incursurum

Source (click image below to view full size)