Charter Document - 05160056

Charter Document - 05160056


Charter Number: 05160056
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Garnerius Dei gratia Lingonensis episcopus concedo et confirmo Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis ibi Deo servientibus totum territorium Blaygnei con omnibus appendiciis suis videlicet hominibus vineis pratis nemoribus aquis terris cultis et incultis imperpetuum possidendum sicut carta sigillo Manasei tunc decani Lingonensis postea vero facti episcopi testatur Ut autem hoc magis ratum habeatur impressione sigilli mei presentem cartam munio Huius rei testes sunt Harbertus tunc abbas Buxerie Humbertus prior Buxerie Guido abbas Maceriarum Tecelinus monachus eiusdem loci

Source (click image below to view full size)