Charter Document - 05160055
Charter Number: | 05160055 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1193 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod Rainaudus de Sesie laudante uxore sua Haidelina dedit in elemosinam monachis de Maceriis vineam suam que dicitur vinea de Iornalibus apud furnum de Sesie et eos investivit reddendo eis singulis annis duo sextaria vini tali conditione quod post mortem suam vinea ista ad monachos revertetur vel si infra mortem seculo renuntiaverit Sciendum quoque est quod predictus Rainaudus vineam istam in alienam manum mittere non poterit vel per venditionem vel per gatgeriam vel per aliquam commutationem Pro hac elemosina monachi Rainaldum et uxorem suam fecerunt participes in specialibus bonis suis Et ut donum istud firmum sit ad precem et peticionem predicti R carta ista munita est sigillo Belnensis ca[] Incarn[] Domini MCLXXXXIII factum est hoc Testes sunt Guido [] Nicholaus abbas de Miratorio Tecelinus tunc prior de Maceriis Bernardus M[ora] Horfaudus [] conversus Odo Bertelaus Evrardus de Sesie et Motez