Charter Document - 05160054
| Charter Number: | 05160054 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1192 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint omnes qui presentem cartam lecturi vel audituri sunt quod Petrus Regina de Murisaut anno Incarnati Verbi MCXCII IX kalendis martiis concessit et dimisit monachis Sancte Marie de Maceriis in capitulo eorum et in presentia totius capituli quicquid calumpniabatur eis in decima de Curcellis pro se et pro suis hominibus in omnibus locis que pertinent ad decimationem de Curcellis tam sub chimino quam super chiminum de Murisaut Huius rei testes sunt Arnulphus de Orchis Guchardus de Milice Galterius de Curbertaut Stephanus de Sisseio Aschericus et Guido filii eius Odo Bertelais Hugo prepositus de Gerge Hoc etiam laudavit uxor eius Litiart et Hugo et Robertus filii eiusdem Petri VI idus aprilis aput Murisaut Cuius rei testes sunt Tecelinus monachus de Maceriis Hugo nepos eius Hugo Brunellus et Guido frater eius Bonellus Bernardus Guichardus Et ut hoc ratum et firmum in perpetuum haberetur iam dictus Petrus siggillo Belnensis capituli munire et siggillare presenteim cartulam fecit
