Charter Document - 05160053
Charter Number: | 05160053 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido filius Johannis domini de Sanctona notum facio presentibus et futuris quod pater meus pro anima sua et antecessorum suorum et pro anima matris mee dedit monachis de Maceriis in helemosinam perpetuo possidendam et concessit libere usuaria per totam terram suam et per terram de Sancto Gervasio et in finagiis eius sicut movet de matre mea et sicut mei puris est Quod si animalia monachorum dampnum fecerint hominibus nostris in frugibus vel in vineis vel in pratis sine lege dampnum restaurabunt Pastores eorum cum erunt in pascuis ad usus suos ligna capient in boscho nostro Hoc donum fecit pater meus apud Sanctona in domo sua me laudante presentibus istis Guidone abbate de Maceriis B Morando Nicholao priore Guiardo Bysordo et Bysordo filio suo Brizauda et Willermo filio Ahalardi Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCXCII Post ea vero eodem scilicet anno pater meus infirmitate corporis gravater dedit predictis monachis II solidos censuales in clauso Rostelin quos debebant ei et oleum de duobus chiveriis de nucibus apud Chatee in manso Des Chalvet Ego vero et frater meus Poncius hanc helemosinam laudavimus et pia devotione donavimus monachis de Maceriis pro anima patris nostri XVI kalendis iunii ea scilicet die quando pater noster in cimiterio de Maceriis sepultus fuit Testis est huius rei conventus monachorum in quorum capitulo donationem istam fecimus Et ut hoc ratum et firmum sit in perpetuum cartam istam munire fecimus sigillo Guidonis domini de Verdun in cuius presentia recognovimus hanc helemosinam taliter factam Testes sunt isti qui haudierunt Stephanus de Frances et Tebaudus de curia Bertaudi Robertus de Sancto Saturnino et Guiardus Bizordus Bernardus supprior Aimo de Milmanda