Charter Document - 05160051
Charter Number: | 05160051 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod quando Renaudus de Grandi Campo dedit monachis de Maceriis hoc quod habebat in monte de Canabis dedit Renaudus de Duesperex Deo et Sancte Marie de Maceriis pro remedio anime sue et suorum quicquid habebat in monte de Canabis a via et supra que descendit de fonte de Canabis et tendit apud Pernant et campum de Lacumbe Bernart pro IIII nummis censulibus Hanc vero elemosinam recognovit predictus Renaudus de Duesperex et iterum laudavit et concessit predictis monachis infra grangiam de Canabis anno ab Incarnatione Domini MCLXXXX die tercia ante decollationem Johannis Baptiste coram his testibus Guidone abbate Maceriarum Tecelino Johanne monachis Maceriarum Guidone Christiano Odone Viaudo Petro conversis Maceriarum Costantino presbitero Belignei Renaudo de Verrerex Godone Garoz Audrico Horrico Hoc donum laudavit prefato anno tercia die post festum Nativitate beate Marie Regina uxor eiusdem Renaudi Altaudus Leobaudus Odo filii eius et Petronilla filia eiusdem Preterea sciendum est quod monachi de Maceriis debent prefato Renaudo VIII denarios censuales pro vinea de Costerclex in qua particibatur Erricus Amerosus et Ismerius et IIII denarios censuales pro vinea Costantini presbiteri de Belignei de Costerclex quos omnes predictos nummos XVI videlicet iam sepe dictus Renaudus debet querere converso qui moratur ad Belnam in domo de Maceriis in die Nativitate sancte Marie vel per se vel per nuncium suum Ut autem hoc magis ratum imperpetuum teneatur presens cartula sigillo generalis capituli Sancti Dionisii Virgei sigillata fuit anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo apud Virgeum Huius rei testes sunt Petrus decanus Virgei Johannes Billonus Nicolaus Ansericus canonici Virgei Villermus Tafuz et Leobaudus filius eius Tecelinus monachus Maceriarum et Hugo nepos eius Guido de Salex clericus David de Flure maior maior monachorum Virgei Berterdus Lirichis Hugo Boium Hugo cambellanus Huonis Vergei Costancius cellerarius Christianus de Muulleo Predicta Regina et Leobaudus et Altaudus filii eius laudaverunt hoc apud Muulleum coram Renaudo de Grosbos Legerio de Meuille Petro Maygnerio Rodulfo de Vire Hugone nepote fratris Tecelini fratre Tecelino monacho de Maceriis