Charter Document - 05160050

Charter Document - 05160050


Charter Number: 05160050
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego Rodulfus archiprebister Halerei omnibus tam presentibus quam futuris notifico et impressione sigilli mei testificor quod Estrangia domina Paluelli debet esse auxiliatrix iure et consiliatris et manutere hoc quod monachi de Maceriis habent in villa Halerei de Hugonello Nahal et de Humberto de Sancto Marcello et mansum Evrardi quod prefata domina in suo tenebat memoratis monachis libere reliquit et concessit Acta sunt anno ab Incarnatione millesimo centessimo nonagesimo feria quinta ante festum Luce evangeliste apud Halereium Huius rei testes sunt Tecelinus monachus de Maceriis Bernardus presbiter nepos archipresbiteri Odo presbiter Teobaudus clericus Hugo de Ruelleo Villelmus et Stephanus filii predicte Estrangie Richardus de Pusseo Rodulfus de Chanssux Seguinus de Varuse Matheus Johannes maior Perrinus de Igneu Hugo medicus

Source (click image below to view full size)