Charter Document - 05160048

Charter Document - 05160048


Charter Number: 05160048
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1190
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo filius ducis Burgundie omnibus tam presentibus quam futuris notifico quod controversiam de villa Sissey que inter monachos de Maceriis et Stephanum de Sisseyo versabatur in hunc modum terminare curavi videlicet quod isdem Stephanus iuravit apud Chaygneum et filii sui iuraverunt apud Marsuel quod in villa Sissey nullam questam absque monachis de Maceriis facerent et nichil in eadem villa sine eisdem monachis caperent vel quererent Si autem predictus Stephanus vel filii eius ab hoc pacto resilirent et infra VII dies postquam idem monachi eumdem Stephanum requisierint isdem Stephanus non emendaverit ipse met Stephanus villam Sissey sine contradictione monachis parciatur Preterea testificor quod de iniuria monachis ab eodem Stephano facta et infra VII constitutos dies in quibus eum monachi requisierunt non emendata mihi proclamationem monachi fecerunt et IIII dominica post Pascha anno ab Incarnatione Domini MCLXXXX in curia mea apud Bernam testibus appositis compositionem fractam et infra VII iam predictos dies non emendatam monachi probare parati fuerunt Sed isdem Stephanus iudicium curie mee esse qui voluit Huius rei testes sunt Guido tunc abbas Buxerie Humbertus prior Buxerie Guido abbas Maceriarum Villermus Bauduinus Bernardus Nicholaus Tecelinus monachi de Maceriis prior Bernensis Lumbardus et magister Guido frater eius Robertus de Balvello monchus Divionensis Renaudus de Verneo Humbertus de Porta Hugo de Chaseol Huo de Cherreo Guido de Corrabue Arnulfus de Milmanda Leobaudus de Corbertal Galterus de Corbertal et Seguinus frater eius Odo Berne decanus Hugo Motez Robertus de Monz et Filibertus filius eius Renaudus Belledent Villermus de Chaudenay Arnulfus Serianz Hugo de Laye et plures alii

Source (click image below to view full size)