Charter Document - 05160043
| Charter Number: | 05160043 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1190 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo decanus de Neblens notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod Bartholomeus de Chaisales et Rainaldus frater eius dederunt Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis absque ulla retentione quicquid habebant in benna de Chaiseles concesserunt etiam liberam piscationem per totam aquam ad opus generalis capituli Qua de re iam dicti monachi postquam in predicta benna molendinum construxerint unum bichetum siliginis Bartholomeo et alium Rainaldo censualiter dare debent tantum modo dum vixerint Preterea si secundum formam ordinis adpud Macerias in extremis devenerint ut familiares eos recipient Acta sunt hec anno Incarnati Verbi MCXC apud Belnam in presentia mea et donni G abbatis de Maceriis Testes Willelmus Hubertus Wichardus monachi Orphaudus Girardus conversi Arnulphus Stephanus presbiteri et Julianus clericus Ogerius et Guido de Chaisales
