Charter Document - 05160040
Charter Number: | 05160040 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R Dei gratia Cabilonensis episcopus omnibus fidelibus Christianis scriptum istud legentibus et audientibus salutem et stabilem in Domino pacem Quod vidimus et audivimus hoc testamur Testificamur quod Hugo Neellus infirmitate lepre perculsus reddidit se Deo et monachis de Maceriis et dedit in elemosinam tam pro anima sua quam pro suis antecessoribus totam terram suam sicut partitus est cum fratre suo in bosco et in plano videlicet partem suam de Arteliceva et censuales consuetudines quas habebat apud Hylere et unum masum apud Gastenai quod tenent Litosin et unum masum apud po[rtum] Paluel quod tenent Johannes Angelerd et frater eius et apud Chivigne masum quod tenet Valterus Peilevilani et masum Brunet et censualem consuetudinem quam habet apud Champsuis et IIII solidos censuales quos Renaudus Amorosus debebat ei apud Bernam et duos solidos in quadam vinea de qua domina Aigleta tenet medietatem et Brunet aliam medietatem et XII denarios in una vinea que est apud Buncort et censum quem debebant ei monachi dimisit eis Preterea dedit eis Constantinum Valier de Berna cum suo tenemento et quicquid habebat apud Escoela Huius rei testes sunt Stephanus Brotez Albericus prior Bernardus subprior B Moranz Hunbertus de Rinial Christinus et Bauduinus monachi et ut ista ista donatio rata sit imperpetuum presentem kartam sigillo nostro signavimus precibus predicti Hugonis anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIII