Charter Document - 05160039
Charter Number: | 05160039 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod Artaldus de Marne laudante uxore sua et filiis suis Guidone et Haymaro concessit monachis de Maceriis pro anima sua et antecessorum suorum usuariam per totam terram suam scilicet in pascuis in pos[] et in plano et usuariam in petraria que est iusta clausum eorum ubi habet partem suam Preterea dedit eis ob[]m unum quem debebant ei pro censu de mansu Theobaldi et quatuor censuales denarios dedit eis pro anima fratris sui Bernardi quos debet reddere Petrus pelliparius de Monte Acuto Predictis quoque monachis concessit quicquid calumpniabatur eis in vineis de Vallibus unde tunc temporis habebant in vestituram et calumpniam quam faciebat eis de vaca una remisit Ea propter predictus Artaldus habuit de monachis XXX solidos et Hugo Voherius V Aucta sunt hec per manum G abbatis anno ab Incarnatione Domine MC octogesimo octavo Huius rei testes sunt Bernardus et Nicholaus monachi de Maceriis Hugo Bohe Lambertus prepositus de Monte Acuto Hansericus de Mavile Artaldus de Chamile Et ut hoc factum ratum sit in perpetuum confirmatum est sigillo Roberti Kabilonensis episcopi