Charter Document - 05160036

Charter Document - 05160036


Charter Number: 05160036
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1187 - 1213
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notificamus tam presentibus quam futuris quod Willelma domina de Bois Terri et filii sui Johannes videlicet Wido Bartholomeus et Hamo concesserunt et dimiserunt Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis quicquid pro chasamento calumpniabantur in helemosina Arthaldi Nael in terra videlicet Dul Bateis de Olonges de qua et garentitores se esse bona fide promiserunt Propterea pretexati monachi iam dicte matri et filiis centum solidos dederunt et ipsam matrem in sepulturam recipientes tantum pro ea in morte facient quantum pro monacho Preterea monachi Willelmum filium suum in monachum recipientes portionem illam quam pater suus apud Nanto ei in morte divisit Bartholomeo fratri suo dimittunt tali condicione quod iam memorati monachi in portione illa tam in plano quam in bosco usuaria habebunt scilicet ad pastionem porcorum ad materiandum ad usus animalium et peccorum suorum Ita dum taxat quod si aliquid dannum in satis vel segetibus intulerint danni recompensationem sine lege vel aliqua occasione restituent Ceterum de terra illa alicui ecclesie vel cuiuslibet ordinis fratribus donum aut helemosinam Bartholomeus facere non poterit nisi ecclesie et fratribus de Maceriis Quod si terram illam vendere vel engargire voluerit prius fratribus de Maceriis presentabit et minori precio quam alicui homini dimitte Testes Wido abbas de Maceriis Nicholaus prior Bernardus subprior Robertus de Milmande Bernardus Morannus et Wichardus nepos eius Henricus de Mil Pont Hugo de Monestei Arnulphus et Willelmus de Milmande Petrus de Curcellis

Source (click image below to view full size)