Charter Document - 05160035
Charter Number: | 05160035 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1185 - 1215 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus qui istam cartulam legerint vel audierint R Kabilonensis episcopus salutem universitati vestre notificamus quod Philippus filius Henrici Tosete victum et vestitum quod habebat in domo de Maceriis in manu nostra omnino reliquit Concessit quoque monachis eiusdem domus sicut antea concesserat quiquid habebat in parraochia Savineii et in monte Canabis et quiquid monachi participabantur cum patre suo et quartum sextarii de vinet Hec omnia concessit et in manu nostra iuravit nonquam requirere et propter hec dederunt XL et V solidos ei Testes Gauterus archidiaconus Petrus Pelerinus canonicus Radulfus cappellanus de Dumineio Landricus