Charter Document - 05160033

Charter Document - 05160033


Charter Number: 05160033
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1181
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno Incarnationis Dominice MCLXXXI Artaudus Neals morti appropians elemosinam suam distribuendam fidei et providentie fratris sui domni Roberti prioris de Vallibus et domini Girardi de Rehum ex toto commisit Fideles igitur isti fideliter de anima eius solliciti amorem quem exhibuerant vivo conservaverunt et mortuo Defuncto nanque eo et sepulto monachis Sancte Marie de Maceriis qui eum magnis precibus domini Girardi honorifice multis celebratis prius missis sepelierant grates magnas agentes devote et hilariter pro defuncti anima laudantibus eius nepotibus Hugone scilicet et Guidone de Biliniaco predictis monachis colungias iuxta Sissi in capitulo ipsorum eodem die sepulture eius dederunt et dimidium ville de Sissi quam dominus Girardus et domina de Cristul eis contulerant et quicquid ibidem acquisierant et acquisituri erant libenter et devote eis concesserunt Huius rei testes sunt hi predicti scilicet viri perquorum manus acta est et erant guarentitores et Radulfus de Marne Hugo de Pureio Hugo de Chasul Hoc donum quoque laudavit uxor eius ad portam de Maceriis coram pfatis testibus In capitulo quoque quando hoc donum factum est affuit Stephanus de Sissi et Hugo de Marne

Source (click image below to view full size)