Charter Document - 05160032

Charter Document - 05160032


Charter Number: 05160032
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno Incarnationis Domini nostri Ihesu Christi MCLXXX Helisabet domina de Cristul pro anima sua et pro animabus antecessorum et filiorum suorum laudantibus filiis suis Hugone scilicet et Rainaldo quicquid in Sissiaco habebat quartam videlicet partem eiusdem ville bono animo dedit Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis eiusdem loci in perpetuum in presentia et in manu Artaudi abbatis Ita tamen ut dominica in ramis palmarum per singulos annos fiat conventui pitantia generalis et post mortem eius in die sepulture ipsius ipsa pitantia generalis annuatim fiat Sciendum autem quod idem abbas et monachi in cimiterio suo locum sepulture et participium benefactorum suorum sine ulla retractatione predicte domine concesserunt et filiis suis salvo ordine suo Huius rei testes sunt hi Robertus Milmande tunc prior Bernardus cellerarius Johannes relativus Benedictus presbiter Antulliaci Bernuinus et frater eius Bernardus conversi Achardus de Vignoles Ego Robertus Dei gratia Kabilonensis episcopus rogatu utriusque parcis sigilli mei impressione confirmavi

Source (click image below to view full size)