Charter Document - 05160030
Charter Number: | 05160030 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1175 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Incarnationis Dominice MCLXXV Haimo Bisordus et Mahalina uxor eius pro animabus suis et antecessorum suorum dederunt Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis croatam suam de Rispens usque ad IIII vigera et pratum Letaudi et pratum maioris de Montalia sicut ipse et fratres eius pro veritate sua disterminarunt illud Concesserunt quoque eis croatam reversate sicut calumpniabantur eam a quercu Girardi usque ad pirum de Mortuz et terram Sancti Stephani sicut ostendere potuerint demonstratam et designatam sibi a ministris Concesserunt quoque eis terram Petri Regine et pratum fratris Roberti Mainardi de Muressaudo nisi ostendere potuerit de scanbitione sua illud esse Huius rei testes sunt hi Willermus Bisordus monacus Sancti Petri Kabilonensis Moyses Stephanus Robertus Rainaudus monachi Sancte Marie Maceriarum Hugo de Rispens Haimericus et Stephanus de Albiniaco conversi Artaudus Milmande Hugo de Chasul Willelmus Bisordus mili[]rus prepositus Bisordi magister Rainaldus Robertus Girbertus Gislebertus Brunellus Hugo []ardus frater eius Hugo Milmande et Bartholomeus et Willelmus nepotes eorum