Charter Document - 05160026

Charter Document - 05160026


Charter Number: 05160026
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Anno ab Incarnatione Domini nostri Ihesu Christi millesimo CLXXIIII Hugo dux Burgundie pro anima sua et pro animabus omnium antecessorum et heredum suorum Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis gratanter et bona fide dedit in Planesia ad faciendam grangiam totam terram intra istos premonstratos terminos videlicet a culturis Antuliaci per rivulum de Chanavet sicut aqua infra Bellam Vallem vadit usque ad veterem stannum et ad cheminum petrinum et usque ad forestam Sancti Saturnini et usque ad terram Sancti Martini quicquid istis terminis comprehenditur dedit eis in perpetuum sine ulla retentione Per totam quoque Planesiam dedit et concessit eis omnem usuariam pastionem scilicet propriorum porcorum et nutrimentum omnium pecorum et animalium et ad materiandum et ad omnes alios usus excepto quod nec dabunt silvam nec vendent nec exsartabunt Et ut hoc ratum sit in perpetuum fideles testes subnotati sunt Johannes scilicet prior Cistercii Guido de Fangi monacus Cistercii Odo conversus Maceriarum Willermus vicarius Edue Acta sunt hec in presentia Stephani Eduensis episcopi et sigillo ipsius confirmata coram his testibus magistro scilicet Lamberto de Sedeloco Willermo scriba ducis Ulduino Digorna Hugone de Verreris Willermo de Rival Bernardo forestario et Radulfo filio eius

Source (click image below to view full size)