Charter Document - 05160025
Charter Number: | 05160025 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1174 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno Incarnationis Domini nostri Ihesu Christi MCLXXIIII Guido dominus Verduni dedit et concessit Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis eiusdem loci in perpetuum omnem usuariam per totam terram suam in bosco et in plano ad materiandum scilicet et ad pastionem porcorum postquam alii porci ibi aderunt et ad nutrimentum ceterorum pecorum Pedagia quoque et census tam in foris quam in nundinis suis et in transitu et in aquis de propriis rebus ipsorum dedit eis et piscationem per omnes aquas suas cum retibus et omnibus ingeniis et ad generale abbatum capitulum etiam in defensis suis Concessit quoque et confirmavit ut a portu de Chavort usque ad bennam predictorum monachorum de Sub Vorgeio nemini liceat edificare sibi bennam Prefatis autem monachis liceat ibidem edificare sibi quatuor bennas si voluerint Acta sunt hec anno quo Iherosolimam idem Guido petiit in presentia donni Petri Kabilonensis episcopi et Willelmi abbatis Firmitatis et Bernardi de Verduno archidiaconi Kabilonensis Huius rei testes sunt hi Philibertus capellanus Stephanus dominus de Neblens Artaudus de Sancto Marcello Guido cellerarius de Verduno Hec quoque postea confirmavit in capitulum Maceriarum in presentia totius conventus eiusdem loci et abbatis Willelmi de Firmitate et iussit cartam istam sigillari sigillo suo et sigillo donni Petri Kabilonensis episcopi