Charter Document - 05160024
Charter Number: | 05160024 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1173 - 1190 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Hugo de Paluel laudante uxore mea Andrea pro remedio anime mee et antecessorum meorum concessi Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis per totam terram meam pascuas animalium absque damno et in bosco necessaria ad edificationem domorum ad pastionem porcorum posquam alii porci ibi adfuerint extra Les Haies Sancti Gervassii Dedi insuper eis quicquid in casamentis meis popoterunt adquirere absque destructione ville Concessi quoque predictis monachis ut per totam terram meam tam in aqua quam in terra de propriis rebus non darent pedagia Huius rei testes sunt Artaudus abbas eiusdem loci Guido prior eiusdem loci Lebaudus monachus Hulfaudus conversus Radulfus archipresbiter de Liri Bernardus de Monte Oliveti Lebaudus de Sancto Marcello et Dalmacius frater eius Concessit quoque prefatis monachis uxor mea ut in terra sua aput Navillerum et aput Chaseles tam in terra quam in aqua de propriis rebus non darent pedagia Huius rei testes sunt Lebaudus de Siseio Nicholaus monachus Arnulfus presbiter de Fuseio Hugo de Monte Fauconis Galterius de Marrineio Et ut hoc ratum sit in perpetuum sigillo meo et sigillo episcopi Kabilonensis presentem cartulam munire curavi