Charter Document - 05160023

Charter Document - 05160023


Charter Number: 05160023
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1173 - 1185
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Hugo decanus Sedeloci assensu et consilio capituli nostri concessi decimam nostram de omnibus terris et vineis quas propriis laboribus vel sumptibus monachi de Maceriis excolent imparrochia de Pernant ipsi ecclesie de Maceriis pro duobus solidis annuatim in marcio nuncio nostro apud Buliacum reddendis Hoc bona fide fecimus et guarentitores erimus erga capellanos nostros de Pernant Huius rei testes sunt hi Engelbertus episcopus Kabilonensis Robertus de Rocha canonicus noster Petrus Berocrius Bernardus prior de Maceriis Lebaudus monacus

Source (click image below to view full size)