Charter Document - 05160022
Charter Number: | 05160022 |
---|---|
Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1170 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus Dei gratia Kabilonensis episcopus omnibus fidelibus salutem et stabilem in Domino pacem Notum sit tam futuris quam presentibus quod Willelmus abbas Maceriarum in presentia nostra dedit et concessit Hugoni preposito Gibriaci et fratribus eius pratum Verneti sub censu quatuor nummorum singulis annis in mense marcio reddendo Hoc tali pacto fecit ut salices eiusdem prati nec vastent nec vendant nec donent sed edificent custodiant et salvent usibus monachorum Sancte Marie de Maceriis profuturas Huius rei testes sunt hi Willelmus abbas Sancte Marie Firmitatis Bernardus monacus de Maceriis Walterius de Losiaco decanus Sancti Vincentii Kabilonensis Iofredus de Sancto Petro canonicus Robertus de Ulmis archipresbiter Bressie Falo de Serciaco Hugo Albus Guichardus de Milissiaco