Charter Document - 05160020

Charter Document - 05160020


Charter Number: 05160020
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1168
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam per successiones temporum facta priorum facile vel labuntur a memoria vel in irritum revocantur nisi litteris mandata et testibus roborata consistant Iccirco ego Petrus Dei gratia Kabilonensis episcopus per presentis cartule conscriptionem tam presentibus quam futuris testificor quod Hugo Rufus ducis Burgundie filius Kabilonensis Castelluli dominus per manum meam dedit ecclesie Maceriarum pro anima sua et parentum suorum decem carratas feni in brolio suo de Taliaco absque omni retentione et exceptione in perpetuum possidendas Huius helemosine donatio libere facta est sine aliqua alicuius contradictione anno Incarnationis Dominice MCLXVIII presentibus his quorum nomina subternotata sunt Ego quoque ad maiorem facti confirmationem cartam hanc ipsius donationis testem sigilli mei munimine consignavi quatinus omnibus eidem donationi contraire volentibus testimonium sit indubitate veritatis Huius rei testes Henricus Eduensis episcopus Raimundus cantor Kabilonensis Hugo de Croset canonicus eiusdem ecclesie Rodulfus decanus Belgne Julianus archipresbiter Antelmus canonicus Eduensis Willermus de Sanceio Julianus medicus Mainardus capellanus Hugo capellanus Castelluli Hugo prepositus Gibriaci Robertus Girbertus de Muressaudo Bernardus Vetula Petrus de Scutini Andreas de Labrueri

Source (click image below to view full size)