Charter Document - 05160014

Charter Document - 05160014


Charter Number: 05160014
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1158 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus Dei gratia Kabilonensis episcopus testificor et sigilli nostri impressione confirmo quod Petrus abbas Sancti Petri Kabilonensis per manus nostras presente et laudante conventu suo dedit et concessit ecclesie Sancte Marie de Maceriis censualiter pro quinque solidis singulis annis in mense marcio reddendis quicquid habebant in Chanibis montibus ab ulmo in susum de fonte et sicut divisio vadit per thesuras et mansum de Vire cum appendiciis suis ubicumque sunt Huius rei testes Willermus abbas Firmitatis et Hugo monacus eius et frater Willermus conversus et Willermus abbas de Maceriis in cuius manu factum est et Infredus monacus eius et Wido conversus Robertus archipresbiter Bressie et Stephanus clericus nepos eius Hugo Laarals Ubi autem divisio facta est interfuerunt hi Petrus Peccatum monacus Kabilonensis Arnulfus obedientialis de Savini Petrus et Libaudus monachi de Maceriis Constantinus cabellanus de Bilini Ismarus de Savini et Arnulfus nepos eius Henricus Amorosus et Regnaudus filius eius Odo de Pernant Warnerius filius Ismari Hoc laudavit Clemens maior coram predictis testibus et Constans Warnerius et Odilo fratres eius Petrus homo Sancti Petri filius Duranni Boneti Hoc tantum sibi retinuerunt homines Sancti Petri ut ligna sibi deferant ad calefaciendum

Source (click image below to view full size)