Charter Document - 05160013

Charter Document - 05160013


Charter Number: 05160013
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1158 - 1173
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit sancte ecclesie filius quod ego Iofredus de Draci si in Iherosolimitano itinere vel in partibus illius obiero pro remedio anime mee et omnium antecessorum meorum do et concedo Deo et Sancte Marie et monachis de Maceriis mansum Benedicte de La Chalma apud Draci et sine redemptione Apud Givre do eis mansum Petri de Sarrigni usque ad curvatam et mansum ante cum domo et torculari sicut habeo et pratum Pontis de Verneto et salices et vineas de Monguin exceptis rebus Beraudi quas si ipse reliquerit monachi totum habebunt et reddent IIII sextarios alioquin duos Item eisdem monachis inter quos pater meus obiit et iacet ibi et patrui mei regulariter vivunt sed et ego vivere et mori ibi cupio et spero devote do mansum Gisleberti Brunelli et duos panes et unum sextarium vini quod Berens Seunoli debet et unum panem quem Tebertus Saverus debet et tenementum Duunatorum et Girbertorum et Flandinatorum et Hermanni de Oroor et quartum sextarium seimeri et [ca]mpum de planteis et dimidium sextarium quem debet Laurentius de Draci et rediment a preposito et a fratribus eius XL solidos [et] gagiriam pelerini sex librum do eis Girardo de Sancto Marcello cognato meo do molendinum de Fulmani ut redimat LX solidos Eidem do vineas de Nual[o] et mansum Bartholomeus et Hugonis de Baluri et Garini Furneri et gagiriam sicut habet et redimet a preposito et a fratribus suis XL solidos [] nepoti eius do mansum Regnaldi Andree Pecchi et redimet LX solidos et reddet VI sextarios censuales Petro Vesin de Cabilone do mansum [Bernard]ini Jotsau et Bernardi de Rasches et Richardi Beren et redimet L solidos et reddet VI sextarios censuales Eidem do molendinum de Gurfossa et redimet VI libris Joceranno de Draci singulari do domum de Draci et ochiam grangie et tenementum ceterarum rerum de Draci medietatem do Joceranno et fratribus eius et aliam medietatem filiabus Roberti de Draci et rediment solidos XL et communiter reddent omnes VIII sextarios censuales Quicquid habeo in Lico do Regnaldo ia[] avunculo meo ut redimat a preposito LX solidos [] Ipsi preposito et fratribus eius do vineam petrarie Sancte Gratie et vineam iuxta viam fontis sicut [] erat Ideo dona facio preposito et fratribus eius et Joceranno et fratribus eius ut sicut diffinio et ea redemptione quam diffinio [] dimittant unicuique quod ei divido Quod si facere neglexerint nichil eis do vel concedo pueris Joceranni patrui mei do vineas de Silveninis sine cetera iuxta peduram Salucheri et quod Walterius Bigoz tenebat quod do Bartholomeo Qui non reddet nisi dimidium servicium suum postquam Girardus redemerit pueris Joceranni do gagiriam Jaquelini Non tamen vendere nec dare aut engagire poterunt nisi monachis de Maceriis sed abbas totum teneat et habeat donec sint etatis perfecte Et quicquid de eis eveniat monachorum sit Decano de Givre do molendinum ubi Rodulfus de Moneste participatur et hoc quod Haimo Avis tenebat et unum vini sextarium ad Coclois Item pro anima mea et patruorum meorum et antecessorum nostrorum do Sancte Marie [de] Maceriis gagiriam Bernardi Amaldri pro LXX solidis si redimere voluerit brolium [] castri de Givre do Willermo Borne [] et omnium testes sunt Johannes presbiter de Draci Robertus de Lico canonicus Wicardus [] miles Ulricus de Draci Wichardus tunc abbas de Maceriis Petrus cantor Ego Petrus Cabilonensis episcopus post obitum Jofredi istos testes loqui audivi et [] testificari et ideo sigillo nostro confirmavi

Source (click image below to view full size)