Charter Document - 05160012
| Charter Number: | 05160012 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1158 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod Artaudus Grassus dedit Arnulfo decano et canonicis Vergiaci medietatem mansi Ogerii de Viler qui erat eis communis Hoc tali pacto fecit ut ipsi darent ecclesie Sancte Marie de Maceriis terram Buliaci quam Bernardus Bertinus possederat in alodio et dederat Sancto Dionisio Quod predictus decanus assensu et consilio capituli sui fecit animo promto et voluntario in manu Willermi secundi abbatis de Maceriis sine ulla retentione omnino Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo VIII Huius rei testes predictus decanus qui etiam sigillo suo ista confirmavit Willermus et Petrus nepotes sui canonici Galo et Henricus nepos eius canonici Haimo de Chauz canonicus
