Charter Document - 05160011

Charter Document - 05160011


Charter Number: 05160011
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Galterius Dei gratia Kabilonensis episcopus stabilem in domino nostro pacem Pacis compositionem inter Maceriarum abbatiam et Haimonem Bisordum in presentia nostra studio nostro ac sollicitudine factam ne a posteritatis memoria volubili temporum excursu seu inevitabili morientium decessu laberetur carta ista sigilli nostri impressione signata et testimonio confirmata pro captu possibilitatis humane perpetuare curavi Notifico igitur et testificor quod Haimo Bisordus terram de Marsul concessit et laudavit monachis Sancte Marie de Maceriis sicut eam censualiter habebant a Sancto Andochio Insuper etiam dedit eis quicquid nondum acquisierant Rispensis territorii a rivo Agine usque ad alium rivum Silvetane et a trunco veteris ulmi de Marsul usque ad territorium Molesie et promisit se garentitorem fore de toto excepta terra Teberti Seimeri et Regine matris Petri de Curcellis et Guidonis de Marsul et Muschete sororis eius et excepta terra Seguni de Volena et Bertholdi de Muressaut et Roberti de Milmanda Propter hoc monachi de Maceriis dederunt predicto Haimoni septem libras et quicquid habebant in territorio de Murthous et de Currumeneschi excepta curvata reversate et quicquid habebant a chimino domus Dei in susum apud Muressaut excepta decima de Verou Dictum tamen fuit quod si monachi vellent curvatam Bisordi haberent et Bisordus curvatam reversate possideret Acta sunt hec apud Marsul anno ab Incarnatione Domini MCLV presentibus et laudantibus quorum actio erat Willelmo scilicet abbate de Maceriis et quibusdam monachis suis Willelmo videlicet de Archis Wichardo et Libaudo et Hugone Bisordo converso et ex alia parte Haimone Bisordo et Hugone fratre eius Testes etiam plurimi adfuerunt Willelmus scilicet de Peureria archidiaconus Cabilonensis et Stephanus de Iuliaco canonicus eius Guido Verduni Guido de Rocha Bernardus de Viliaco Robertus de Milmanda Galterius de Chaldana monacus Hanc autem terrarum cambitionem Mahalina uxor prefati Haimonis laudavit et inde vaccam unam in pitantia habuit Huius rei testes Libaudus de Sissi monachus Hugo Bisordus conversus et Hugo Bisordus filius eius et predictus Haimo Hanc itaque pacis compositionem iuste et fideliter factam et multorum fidelium attestatione subnixam ego quoque Walterius Dei gratia Kabilonensis episcopus confirmo et sigilli nostri impressi testimonio corroboro et violare temptantes Dei omnipotentis auctoritate et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum excommunico donec inde Deo et predictis monachis satisfaciant

Source (click image below to view full size)