Charter Document - 05160008
| Charter Number: | 05160008 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1154 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Godefridus Dei gratia Lingonensis episcopus notifico tam presentibus quam futuris quod Philippus abbas Sancti Benigni Divionensis laudantibus monachis suis concessit per manus nostras et dedit in perpetuum Deo et Sancte Marie de Maceriis fratribusque inibi Deo servientibus in manu Willermi abbatis eiusdem loci quicquid prioratus de Belna habebat in villa que vocatur Sissiacus et alius ab ipso tenebat in omni territorio eius in planis pratis et silvis pro annuali censu XXV solidorum Divionensis monete qui reddi debent priori de Belna omni anno in festivitate omnium sanctorum Testes autem et laudatores huius donationis sunt Petrus de Belna Theodericus tunc prior claustralis Galo tunc prior de Belna Beraldus tunc sacrista Lambertus tunc cantor et omnem capitulum eiusdem loci Sunt etiam testes Garnerius Lingonensis archidiaconus et Arnaldus tunc presbiterorum decanus Raynaldus monachus de Clara Valle et Willermus monachus de Maceriis Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCLIIII VI kalendis iunis
