Charter Document - 05160006
| Charter Number: | 05160006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1154 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini nostri Ihesu Christi Notum sit sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod ego Guido de Vergiaco pro remedio anime mee et omnium antecessorum meorum dedi Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis eiusdem loci quicquid habebam in territorio de Bulliaco et quicquid alius ibidem a me ipso tenebat et Odonem servientem meum de Pernant cum heredibus suis Idem etiam Odo dedit Deo et prefatis monachis quicquid ibidem habebat in alodio et in casamento Addidi quoque ego predictus Guido huic dono pascua de Pernant et de Marre et de Maygniaco necnon etiam pascua de Eschaurona postquam redempta fuerint que eo tempore erant sub vademonio in manu Eduensis episcopi Et sciendum quod ego Guido promisi me garantitorem esse et defensorem fore de istis donis si aliqua inde calumpnia exoritur habui autem pro his ego Guido in pitantia XXX libras Trecassinas Acta sunt hec anno ab Incarnatione Domini MCLIIII in manu Villermi abbatis de Maceriis Huius rei testes sunt hii Arnulfus decanus canonicorum Sancti Dionisii de Vergiaco Gualo capellanus Angeleius monacus Petrus et Villermus de Archis monachi de Maceriis Herveius de Vergei Verricus Grassus et Odo et Hugo fratres eius Artaudus Grassus Odo de Lambre Galo Motetus Guido Tafutus Petrus prepositus Hismarus maior de Savigni Bruno Ildemarus
