Charter Document - 05160002

Charter Document - 05160002


Charter Number: 05160002
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1132 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Iofredus Albus et uxor eius Buva pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum concesserunt et laudaverunt Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis terram de Rispens quam monachi censualiter pro tribus solidis a Teberto Seimero habebant Hoc tali pacto concesserunt quod si Tebertus vel heres eius monachis eandem terram garentire noluerit vel non potuerit et monachi alium garentitorem non habuerint predicto Iofredo idem census integer vel dimidium reddatur secundum quod casamentum in manus eius redierit totum scilicet vel dimidium et ipse [] eis garentitor Hoc autem casamentum totum sibi scambire si potuerit promisit idem Iofredus et totum monachis garentire Ipsis etiam monachis dederunt Iofredus et predicta uxor eius quicquid habebant a rivulo de Vaclis usque ad Scoteriam sine ulla retentione et in bosco Duminiaci concesset eis omnes usus necessarios ad edificia scilicet domorum et ad pastionem porcorum et ceterorum pecorum Sciendum quoque quod idem Iofredus dedit prefatis monachis quicquid habebat a barra de Mortois usque ad grangiam de Corcellis preter casamentum domine de Spina Et ut hoc ratum permaneat iuravit idem Iofredus se hec omnia monachis garentire et pacem []ssores Hugonem Berordu et Guiardum fratrem eius singulos [] Petrus archipresbiter Robertus de Milmanda Stephanus de Cristul Belinus de Capella Robertus Turmals

Source (click image below to view full size)