Charter Document - 05160001

Charter Document - 05160001


Charter Number: 05160001
Cartulary Title: Édition des actes originaux de l'Abbaye de Maizières, XIIe siècle
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1128 - 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiriti Sancti notum sit sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod Stephanus de Cristul et Guido de Serciaco pro remedio animarum suarum et omnium antecessorum ac puerorum suorum dederunt Deo et Sancte Marie de Maceriis et monachis eiusdem loci terram de Vallibus iuxta Draciacum ad vineam edificandam Hoc donum laudavit et confirmavit diocesanus episcopus venerabilis scilicet Galterius Kabilonensis presul predicti Guidonis germanus Huius rei testes sunt hi Seguinus presbiter et Roclenus frater eius Robertus de Draci Harleius et Hugo Chrana Notum sit Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod Robertus de Marneio cognomento Bulafins pro remedio anime sue et omnium antecessorum suorum dedit Deo et monachis Sancte Marie de Maceriis partem suam decimationis vinearum quas ipsi monachi edificarent vel acquirerent in parrochia de Draciaco Hoc donum fecit ipse Robertus et filius eius Aimarus laudavit Huius rei testes sunt hii Seguinus presbiter de Draci Guido de Marneio Hugo Beraldus Bernardus de Moneta Hoc donum quoque predictus Aimarus post multas calumpnias et iniurias quas monachis intulit iterum laudavit in presentia Walterii Kabilonensis episcopi et Willermi abbatis de Maceriis Huius rei testes sunt hii Guido cantor Kabilonensis et Amicus clercius eius Notum sit sancte ecclesie filiis presentibus et futuris quod Guido Balduinus dedit Deo et monachis Sancte Marie de Maseriis partem suam decimationis vinearum quas ipsi monachi plantarent et adquirerent in parrochia de Draciaco Huius rei testes Hugo dux Burgundie Guido de Marneio quo agente et laudante actum est Testes Robertus de Marne Seguinus presbiter et Roclenus frater eius Willermus et Moyses monachi Bernardus Rufus conversus Hec omnia dona venerabilis Galterius Kabilonensis episcopus laudavit et sigillo suo confirmavit insuper et terciam partem predicte decimationis que sui iuris erat Deo et Sancte Marie de Maceriis et fratribus ibidem Christo servientibus devote et hilariter donavit Huius rei testes Guido canonicus de Fontanis et Hugo frater eius Bonefacius de Sancto Germano

Source (click image below to view full size)