Charter Document - 05150115
Charter Number: | 05150115 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Omnibvs Christi fidelibus presentes literas visuris vel audituris Alanus Hostiarius Salutem eternam in domino Noverit universitas vestra nos dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie de Lundors et Monachis ibidem Deo servientibus et inperpetuum servituris in liberam puram et perpetuam elemosinam totum illud toftum quod fuit quondam Ade clerici in Inirbervyn Ita quod nec nos nec aliquis heredum nostrorum vel successorum aliquid ab eis de dicto tofto inposterum exigamus vel exigere possimus nisi omnimodo oraciones ad salutem animarum In cujus rei testimonium eisdem super hoc has literas nostras fieri fecimus patentes et sigillo nostro muniri His testibus dominis Roberto Byseth Thoma Hostiario David de Cambrun rectore ecclesie de Lundyn rothery Apud Sconam die dominica proxima post festum Sancti Barnabe apostoli anno gracie MCCLXVJ