Charter Document - 05150103
Charter Number: | 05150103 |
---|---|
Cartulary Title: | The Chartulary of the Abbey of Lindores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Innocencivs Episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis abbati et conuentui monasterij de Lundors ordinis Sancti Benedicti Sancti Andree dioecesis salutem et apostolicam Benediccionem Ex parte uestra fuit propositum coram nobis quod non [n]ulli clerici et laici asserentes contra uos aliquid questionis habere aliquando monachos interdum conuersos et nonnumquam animalia et alia bona monasterij uestri pretextu cuiusdam praue consuetudinis temeritate propris uadiare inuadere et tam diu detinere presumunt donec sit eis de huiusmodi questionibus iuxta ipsorum Beneplacitum satisfactum quamquam in uos iurisdiccionem non habeant qua hoc possint ordinariam seu eciam delegatam Cum igitur iudicialis ordo ideo sit constitutus in medio ut nemo sibi audeat presumere ulcionem et ob hoc id tanquam nullo iure subnixum non sit aliquatenus tollerandum Nos uolentes quieti uestre consulere ac predictorum maliciis obuiare auctoritate presencium districcius inhibemus ne quis occasione predicte consuetudinis uobis memoratas inferre molestias ac bona predicti monasterij absque iure occupare uadiare inuadere seu quolibet modo detinere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibicionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Lugdun v Kalendas Maij Pontificatus nostri anno septimo